Sunday, March 27, 2005

Lauda Sion.

Here, a sequence for Jesus. Lauda Sion is one of my favorite sequences in the Catholic Liturgy and well, it's best sung in Latin. :)

Lauda Sion Salvatorem
lauda ducem et pastorem
in hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude:
quia maior omni laude
nec laudare sufficis.

Laudis thema specialis
panis vivus et vitalis
hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa cenae
turbae fratrum duodenae
datum non ambigitur.

Sit laus plena, sit sonora
sit iucunda, sit decora
mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur
in qua mensae prima recolitur
huius institutio.

In hac mensa novi Regis
novum Pascha novae legis
phase vetus terminat.
Vetustatem novitas
umbram fugat veritas
noctem lux eliminat.

Quod in coena Christus gessit
faciendum hoc expressit
in sui memoriam.
Docti sacris institutis
panem, vinum in salutis
consecramus hostiam.

Dogma datur christianis
quod in carnem transit panis
et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides
animosa firmat fides
praeter rerum ordinem.

Sub diversis speciebus
signis tantum, et non rebus
latent res eximiae.
Caro cibus, sanguis potus
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.

A sumente non concisus
non confractus, non divisus
integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille
quantum isti, tantum ille
nec sumptus consumitur.

Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequali
vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis:
vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus.

Fracto demum sacramento
ne vacilles, sed memento
tantum esse sub fragmento
quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura:
signi tantum fit fractura
qua nec status, nec statura
signati minuitur.

Ecce Panis Angelorum
factus cibus viatorum:
vere panis filiorum,non mittendus canibus.
In figuris praesignatur
cum Isaac immolatur
agnus Paschae deputatur
datur manna patribus.

Bone pastor, panis vere
Iesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere
Tu nos bona fac videre
in terra viventium.
Tui qui cuncta scis et vales
qui nos pascis hic mortales:
tuos ibi commensales
coheredes et sodales
fac sanctorum civium.

Amen. Alleluia.

0 Comments:

Post a Comment

<< Home